681
101
TVMVLVS PESTIS.
transmutatio conscribitur) venena hactenus, tam
in fieri, quam in esse, ac operari, sint ignota. Ma¬
ximè, quod proprietas veneni, sit, per destructio¬
nem Archei humani, suam imprimere imaginem
seminalem, in vicem alterius. Quapropter etiam
hujus veneni organum, est ipsum fermentum. Hoc
autem, de venenis intellige, quae imagine seminali
tenus, transmutationem moliuntur: non autem de¬
meris corrosivis: utpote quae non fermentaliter
Archeum, ejusve imaginem corrumpunt: sed eun¬
dem in furorem concitant, qui propriam dein ma¬
teriam, sive hospitium, devastat: sub cujus alteratio¬
nem, aut interitum, ipse Archeus quoque loco ce¬
dit, cum integritate, atque retentione suae imagi¬
nis. Magnitudo enim, vehementia, robur, & cele¬
ritas venenorum, deceperunt Scholas, quae neglecta
fermentorum consideratione, praeterierunt unicum
generationum organum dispositivum praecedens
introductionem imaginis seminalis. Sunt namque
Scholae solitae opera naturae metiri ad pedem arti¬
ficialium: & sicubi quid esset, quod minus huic pedi¬
quadrare, sibi videretur, verbosam excusatione, ad
coelos, & occultas causas recursum est, ut igna¬
viam, atque inscitias, indagandi impossibilitate
velent.
Forma atque materia Pestis.
CUM morbus in nobis proprium perficere no¬
men & omen debeat, tanquam in suo domi¬
cilio, suique propriae essentiales causae maneant in
producto, necesse est, quamdiu aliquid in aëre, aqua
aut terra vagatur: id neque morbus in se esse pos¬
sit, neque ejus causa continens. Imo quicquid an¬
tecedentium causarum nomine est insiguitum, non
sit nisi occasionalis, nil per se: sed per accidens, cau¬
sans, nil citra appropriationem in nobis acceptam.
Qua¬
G 3