681
104
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
de vacuo necessario, demonstravi) enim vero nam¬
que si aër esset absque poris, omni corpore vacuis,
non possent halitus eleuari, absque corporum pe¬
netratione. Cum autem detur aëris dilatatio, &
compressio manifestissima (ut alias plene demon¬
stravi) necessario datur & vacuitas, Sunt namque
ejusmodi porositates in aëre, velut uteri, quibus ap¬
porrheae fructuum aquae, resolvuntur denuo in ul¬
timam aquae simplicitatem, unde provenerunt,
spolianturque quibuscunque priorum seminum
signaturis. Sunt autem ejusmodi effluvia in aëre,
peregrina, per accidens & varia, iuxta indolem con¬
creti, unde exhalarunt. Imprimis sunt vapores
aquae purae atque simplicis: dein aquae maris salsae, qui
pluviam condiunt vaporosa sui myria, & eatenus à
corruptione praeservant. Secus namque, ob admi¬
stas variorum exhalatuum societates, de necessita¬
te, putrerent, ac foeterent aquae pluviae, non minus
quam nubes in montibus, & nebulae pleraeque. Par¬
tim ergo aëris hausta venena, vapore tenus hospi¬
tantur in porositatibus suis: partimque ipsum aëris
corpus conspurcant, sine corporea commistione,
prout vitrum, odores concipit. Quae contaminatio,
jure, impressionis nomen habuit. Est mihi domus
campestris, à meridie silva quęrna dives: ab aquilo¬
ne vero amoena respicit prata: ad utramque porro
Solis domum, colles Cerere foecundos habet. Lin¬
tea autem ibidem lota, & fonte diluta, tabulato
suspensa, nitidissime albicant flante Borea, & hinc
inde etiam, ab ortu in occasum, vel vicissim, ab oc¬
casu in ortum. Solo autem spirante Austro, fene¬
strisque australibus apertis, insigniter flavent luteo
colore. è numerosa nimirum quercu, eructatur
halitus tingens in aërem, huncque à nobis inspira¬
ri, ut & à linteis combibi, didici. Itemque sic à quer¬
cetis, post solstitium aestivum, exhalat occulta apor¬
rhea,