681
105
TVMVLVS PESTIS.
rhea, quae insuetum vultum, atque collum, pruri¬
ginosa pustula frequenti inficit, ac dein in cruribus.
& alibi evadunt conspicua. Sunt namque in aëre
quaedam quae odore narium percipiuntur: alia de¬
nique quae per canes solos distinguuntur. Suntque
& alia demum, omnis odoris expertia, licet non
contagij. Siquidem veneni, ut talis, fermentum,
ab odore liberum esse potest. Proinde quaevis pa¬
tria, suos parit patiturque languores. Solo quippe
natura sub est, nec omnis fert omnia tellus. Quia
varii expatiuntur in aëre vapores, pro soli varieta¬
te. Quae poenitius mecum trutinans, saepe sum mi¬
ratus, vitam nostram, ad tot extendi annos: cum
tam multiplici stipemur undequaque hostium po¬
tentissimorum satellite, tam profunde eundem ad¬
mittamus, imò & inviti attrahere cogamur. Nec
solo id anhelitu; sed etiam per magnetem, qui per
habitum carnis, suo more ludit. Etenim qui car¬
bonum fumis, aliarumque rerum odoribus, saepe,
dudumque impayidus interfui, realiter sensi odo¬
res istos, atque fumos, nedum in thoracem: sed &
inde ad stomachum recta deferri, ructusque nostros
ideo exprimere conceptas fuligines. Sic namque
anhelitus, è pulmone efflatus, refert odores allii,
& ceparum commestarum; etiam per nares colle¬
ctus. Pestis autem utrinque hauritur. Quae autem
non de foris: sed intus spontanea Pestis gignitur,
in axillis, & inguine, rara autem pone aures se pro¬
dit. Nam haec plerumque ab haustis odoribus Pestis
prosilit. Quae vero maculis est infamis: ex interno
veneno, intus prius suffocato, atque ideo pessimo,
provenit. Quat enus fracedine suffocationis plerum¬
que intenditur. Quae vero Anthraces exhibet, vel
est fortis expulsio, quae longius, quam in proximum
emunctorium jacit, vel ab attactu rei contagiosae,
vel inspirato Pestis veneno, oritur. Etenim quae ex
conta¬
G 5