681
106[sic]
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
contactu inuasit, etsi lentior sit, quam quae alias
universali de causa insultat: plerumque tamen est
lethalior. Quia insitus membro Archeus, hac Pe¬
ste interimitur. Et inde pars, gangraenam pestilen¬
tem trahit. Cui subveniendae totalis Archeus est
negligentior, de tutandis visceribus cogitans, se in¬
tro fugiens, recipit, pergitque serpere mortalis ista
gangraena. Remedia quoque plerumque sunt igna¬
via, eorumque intentio, ut exteriora escharentur,
& postmodum eschara cito excidat. Huc nempe
cuncta emplastra, & attrahentia adhibentur: rara
autem sunt adhibita, ut virus ipsum superent. Pe¬
stis autem ab extra, ut potissimum in artubus est
formidanda: ita vice versa, quae ab intro foras, sa¬
gittatur, minus involuit discriminis. Enimvero
intus nata, primariò Archeum terret, ideoque subi¬
tanea ac praepotens. Venenum autem Pestis, tanctu
arreptum, postquam Archeo se insinuavit, (Quippe
qui primum vivens, ultimum moriens, rerumque
intus agendarum solus rector est) rato demum ve¬
nenorum more reliquum facile inficit. Siquidem
ipse Archeus semel infectus, statim terroris pesti¬
feram imaginem concipit, eamque desertis habe¬
nis regendi corporis, communicat consociis. Deni¬
que etsi sudor in omni Peste conducat: minus ta¬
men in illa, quae externo contactu subintra vit, nul¬
latenus saltem propterea negligendus. Porro in
Peste, singularis individui (à quo subinde, tota com¬
munitas affligitur) illic fracedo plerumque intus in¬
cipit, qua semel arrepta, facilius inde terroris Ar¬
chealis virulenta imago creditur. Celerior est Pestis
quae ab externa odoris fracedine intro trahitur, quia
duos gradus (fracedinem nempe atque mumiale
syngamicumque fermentum) statim associat: non
est autem necessum, ut fracedo, sit naribus sensibi¬
lis cum aversione. Nam si canes, qui olfactu nos
excel¬