681
114
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
interimit venenum iam conceptum. Suntque di¬
versae magnanimitatis audaciae. Quidam enim in¬
trepidus in monomachia, qui in conflictibus belli,
timidus. Alius imperterritus pugnando, qui lemu¬
res insigniter metuit: Tertius denique non timet
hostes, armatos autem rusticos formidat etc. Ga¬
lenus putat bonam complexionem, ad pondus,
sive aequilibrium elementorum, dare robur ad re¬
sistendum Pesti. Is inquam, qui singulas partes at¬
que viscera in homine, differre sola inaequalitate
temperamenti elementorum, iam aequalitatem
confluentium elementorum, ad pondus, concedit
in una specie humana. Cum alioqui si cor esset
pars temperatissima, iam totus homo juxta quasuis
sui partes deberet necessariò habere consistentiam
atque duritiem cordis. Sed elementorum, commi¬
stionum, ac temperamentorum opinionem ut stul¬
tam ac totaliter falsam, firmis demonstrationibus,
primus reieci, in volumine, de origine Medicinae
edito. Hanc igitur elementorum commistionem
lubenter Galenicis cedo, lubenterque ignoro, quo¬
modo ponderari queat aër, aut ignis, ut ad pondus
aquae ac terrae, collibrata simul, carnem, ner vos,
ossa, cerebrum, cor, medullas etc. de se conficiant.
Ah inane commentum, crudele facinus, in proxi¬
mos explodens: Animositas porro, quam laudo,
non terretur morte aut Peste, Archeum adornat,
ut veneno resistat, receptumque per accidens, ex¬
pellat (vincere autem aut interimere alioqui non
potest) non secus ac terror, poros claudit, naturae
motu sibi obedientis. Quare, qui à Peste surrexe¬
runt, eodem anno, vix aeque facile à Peste inqui¬
nantur. Contrarium in aliis morbis, atque venenis,
Siquidem haec, nedum post se relinquunt debilita¬
tes, unde facilior est recidiya: verùm etiam alia ve¬
nena operantur, commutando partes, quibus
hospi¬