681
115
TVMVLVS PESTIS.
hospitantur, Pestilens autem venenum terrificum,
solum primario invadit Archeum, eumque perter¬
ret. Qui, dum semel hostem cognoverit, ac supe¬
raverit, praesumit deinceps, audacior factus, non
tam facile se succubiturum, nec occasione allati ve¬
neni, tam facile deinde terretur. Nec obest debi¬
litas, quàm Pestis illi reliquit: quia sufficit, quod
non aeque facile terreatur, imaginemque terroris
pestilentem, in propria sui substantia depingat.
Suntque ideo reliqua venena morborum, longe
crassiora, quàm imago hausti terroris. Quaedam
namque non nocent, nisi sub cute aperta: alia ve¬
ro, edi, aut bibi postulant. Basilisci autem, aut ca¬
toblepae rarissimum virus, per imaginationem, vi¬
sum dirigentem emittitur. Sed Pestilens toxicum,
proprio Archei conceptu, intus fabricatur. Vene¬
na caetera, sensibili aliquo signo produntur. Sola
vero Pestis, insensili contagio communicatur, pe¬
rinde atque humani pedis vestigium, sui odorem
servat. Ecce ut Imago tristitiae repentinae, appeti¬
tum sternat: rei nauseosae imago creat vomitum;
Imago condolentiae, pariat lacrymas: Imago lentae
tristitiae suspiria suscitet: Imago pavoris, generet
epilepsiam, atque subinde Paraclysim: Itaque non
frustra alibi de morbis scribens, demonstravi, laeti¬
tiam, metum, iram, odium, caeterasque passiones,
atque perturbationes, non secus atque terror Pe¬
stem, actualem sui imaginem propriam, atque sin¬
gularem in nobis generare. Sed harum generatio¬
nes sunt nobis domesticae, magísque ordinariae pro¬
les: Ast terroris pestilentis imago, venenum parit
immediate Archeo inexistens, atque ab eodem
desumit sui materiam. Ideoque sensus, illam ne¬
queunt concipere. Archeus igitur conspecto comi¬
nus hoste lethali, intus genito, vel peregrè allato,
suo hunc terrore, pictaque de novo imagine, ad¬
mittit,
H 2