681
118
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
gnitudinis, & alteritatum divisiones, in subsidium
ignorantiae convocare, ut per hoc, calamitates plu¬
res, majores, difficilioresque efficiamus, incertitu¬
dines augeamus, inscitias tegamus, dubia patre¬
mus, imposturas patrocinemur, & vitae desperatio¬
nes promoveamus, non nisi est in vanum laborasse.
Est namque lux perfecta scientiarum, Ignis instar,
qui sine delectu cremat omne combustibile. Talem
olim Hippocrates nactus erat scientiam.
Proprietas Pestis.
DEMONSTRAVI pathemata animi, appetitum
demoliri, ut & digestionem sternere. Primos
denique cogitationum motus, in praecordiis sua
sortiri conciliabula. Idcircò & os stomachi Mer¬
curio dicavi, cui Ethnici tribuerunt ingenii acu¬
men, ut & somniferum caduceum. Dixi quoque
Pestem, originaliter ab hominis terrore concipi,
& quae adducta è corpore pestifero, in nos vehitur
aura, primo sui impetu, in Lienem ruere, qui ean¬
dem mox excutit, ac veluti per manum, orificio
stomachi tradit. Hinc appetitus deiectio, vomitus,
dolor capitis, deliria, deliquia, sitis, sopor, etc. Pe¬
stis autem quę in nobis fit, prout & quę extrinsecus
hauritur: sua habent diversoria, quibus singuli fu¬
rere incipiunt. Quandiu autem Idea tristitiae ac
metus obsident tartarum cruoris, in stomacho, ac
quantisper abest imago terroris Archei, nondum
Pestis adest. Fit quidem interim, si minus accura¬
tè se custodiverint, quod tartarus cruoris, magis
magísque infestus, Archeum tandem terreat: sibi¬
que cudat pestilens virus. Sunt etenim Pestes, solo
terrore natae, velociores, ac terribiliores multò,
quàm quae ex contaminata proveniunt aura. Mul¬
tos etenim hic fortassis percellit; Quod stomachus,
cùm saltem membrana sit: perturbationes tamen,
primos¬