681
119
TVMVLVS PESTIS.
primosque impetus, vel in ejus orificio collocave¬
rim, vel in Splene, illa saltem parte extrema sui, quae
orificio stomachi incubat, hincque fermentum
impertitur, ad digestionis necessitates requisitum.
Sed Scholae ipsae, os stomachi, cordis etymo appel¬
lant. Etenim vulnus illius loci, ac vulnus cordis,
iisdem synptomatibus, ac aequè celeriter interfi¬
ciunt. Nam vidi plures, quibus apoplexia fortis,
caput planè insensile, ac mortuum fecerat: multas
tamen horas post, calerent in praecordiis. Sponsa
enim in rheda propè Scaldim, à ruranis mosqueta¬
riis salutatur, ejusque tempora, glans mosquetti
trajicit, cerebri non parùm effunditur, & caput il¬
licò moritur. Vilvordiam autem, quatuor inde
leucis distantem, allatae, pulsus, adhuc vitae testi¬
monia dabat. Nonne & vitalis, totius quidam re¬
ctor spiritus, in utero est? quique duntaxat mem¬
brana est, per modum stomachi? & longè majo¬
rum perturbationum sedes, quam sint iecur, pulmo
& renes? Profectò membra in se, non nisi cadavera
sunt: spiritus autem est rector, qui vivificat illa,
quem & qualem Deus plantavit, ubi voluit. Memi¬
ni equidem saepius me vidisse, qui tartarum cruoris
aliquali timore Pestis: sed sine fide, aut praesum¬
ptione contractae infectionis, corruptum haberent,
indesinentem anxietatem, atque pugnam, diu no¬
ctuque sustinerent, imo quamvis saperent, suasque
riderent anxietates, non poterant non tamen, quin¬
conceptam timoris imaginem, diu noctuque, in¬
somnes ob oculos versarent. Erant namque simi¬
les demorsis à rabido, qui vel int nolint, sequacem
probent imaginationem suam, ad veneni lubitum.
Demum in ipso cruoris tartaro, circa pręcordia hae¬
rente, inveni propriam phantasiam naturalem,
quam imago concepti, in Splene timoris, sibi fin¬
xerat. Sic non semper lasciva somnia, ex praegressae
diei
H 4