681
120
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
diei imaginatione, sequuntur: sed plerumque etiam
ab ipsa praedominante parastatis materia: non secus
etiam atque micturiens, se continuo mejere som¬
niat. Terror ergo hominis, est occasio Pestis: ter¬
rorque Archei, efficiens est imaginis, & veneni pe¬
stiferi. Est enim velut pater Pestis, qui patrata vi¬
rulenta imagine, licet cesset, saltem Pestis conce¬
pta est in sui imagine. Nam si terror hominis, esset
sufficiens causa Pestis: necessariò quoque semper,
terrorem pestilentem, Pestis sequeretur. Quod fal¬
sum. Prout etiam, in infante, omnis terroris exper¬
te, Pestis pro lubitu recipitur. Vnde sat constat,
Ipsum Archeum conterritum, esse primitivam cau¬
sam efficientem imaginis pestilentis. Pestis itaque
constat inquinatione, contagio scilicet, celeritate
cursus, singularitate veneni, concomitantium ter¬
ribilitate, praeservationis demum, ac curationis dif¬
ficultate. Enim verò pone relinquo Pestis inquisi¬
tionem, quae in supplicium propter occulta Dei
iudicia mittitur. Quae licet plane sit supra naturam:
interim tamen ejus materia, non est creatura nu¬
per è nihilo facta: quia quodammodo fines naturae
ingreditur. Non enim Angelus percutiens, stabat
in monte, quem aëris praeterfluens unda continua,
lamibendo abluit. Neque stabat etiam in excelsa
turri: quaque tamen peccatum Davidis, concupi¬
scendo, ortum susceperat: sed stabat in fracido atrio,
Areanae. Sic Angeli in Apocalypsi, suas effundunt
lagenas, unde tertia mortalium pars, quandoque
peribit. Verbum, imo nutus Domini, cuncta facere
potest, absque atrio, vagina, gladio, lagenis, effu¬
sione veneni, etc. Sed pietatis ejus tanta est uber¬
tas, ut ejusmodi supplicia, non det nuda per Ver¬
bum: forte propter perpetuam Verbi sui constan¬
tiam, & irrevocabilem firmitudinem. Nec etiam
per cacodaemones, Pestem supernaturalem mittit,
ne vivos