681
121
TVMVLVS PESTIS.
ne vivos tradat in manus hostium. Pestis demum,
si qua per incantationes parta sit, sequitur natu¬
ram. Siquidem non valet diabolus ex se, vel unum
culicem facere, nisi ejus assumat initia seminalia.
Prout magi sui, non potuerunt, ex pulvere, facere
Eyniphes, proles aquarum: quapropter & diaboli
inpotentiam confitentes, tùm exclamarunt. Verè
Dei digitus hic est. Si ergo diabolo quandoque
permissum fuerit, formare Pestem. Id sane ex na¬
turae principiis desumsit. Differretque Pestis dia¬
bolica à naturali ordinaria, applicatione, & appro¬
priatione. Applicaret nempe tenacius, actuatio¬
nem, & impressionem veneni, non secus, atque fol¬
lis, ignem quem non fecit, saltem promovet atque
intendit: Appropriaret vero cum praeparatione
praevia per imaginem terroris, à suis mancipiis
haustam, ac mutuatam. Et licet ejusmodi Pestes,
essent ferociores: iisdem tamen cederent remediis
naturalibus. Atrociores autem voco, ob celerita¬
tem, superaddita scilicet invidiae truculentae ima¬
gine, à Sagis habita. Attamen ejusmodi permis¬
siones, adhuc essent determinatae ad personas, ac
numerum: imo facilius expiarentur per oratio¬
nem & eleemosynam, quàm Pestes ordinariae. Quo
scilicet Deus, humani generis misertus, magis
oderit diabolicas artes, diabolumque taedere faciat
divinae mox misericordiae. Ast eudoemones, Pestis
structores, magna certe id compassione, ut non
nisi sub mandato obedientiae, virga Domini, & non
Angelorum, vapulemus. Decorum nempe servat
ubique Deus. Praetores, ac satellites sumit, qui na¬
tivam bonitatem habent, amicitiam servant, nec
indolem diabolicam assumere possunt, cui sciunt
nullum in coelis locum esse. Zodomam autem, an¬
tequam Diabolo traderet, privavit prius paucis in¬
sontibus. Est autem Pestis, quae execratione oritur,
propter
H 5