681
124
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
quetti, facit contusionem, dein secum partem au¬
fert, quare foramen parit patulum, ac tandem si¬
mul venenosam fuliginis impressionem patrat, un¬
de mox, caro circumcirca, gangraena quadam ni¬
gricat. Facileque venenum in se assumit: si non in
vita, saltem mox à morte; dum nempe carnis festi¬
na putrilagine, in terram combibita, fracedo cada¬
verosa oboritur. Quibus omnibus juncta est in
morientis Archeo, Idea ultionis, ad putrefactio¬
nem prona. Inde in aërem, Gas monstrosum, effun¬
ditur in aëra, quod Archeos viventium, terrore
percutit. Est enim cum cadavere, perinde atque
cum fimo equino. Qui non fracescit quandiu ca¬
let: Sed dum arescit, & salpetrae inde migravit, ten¬
ditque fimus ad transmutatum iri, in liquorem ter¬
rae. Alioqui namque si fimus, urinae equi aspersio¬
ne atque agitatione frequenti, à fracedine cohi¬
beatur: multum salis petrae profert. Etenim aspice
quam potens nutrimentum, & fungus unius noctis
(est fungus nimirum, fructus è succo Leffas, coagu¬
latus, primo enti vicinus, quod alibi ostendi) sed
postquam fracedinem terrae assumsit, quam dirum
suffocationi venenum proferat. Ad vigilandum ita¬
que, ne fracedo surgat, in ultimae digestionis reli¬
quiis. Enimvero Pestis, per pedissequam, domum
meam subintravit. Illa statim convaluit. Iterque
filius meus, major natu, animo consternatus, in¬
concussum ostentat animum, tacuitque, se conti¬
nuo suspirii bello, ad os stomachi, angi: cumque
praepotentum hostium meorum technis, structis¬
que dolis, domi meae, sub cautione fidejussoria de¬
tinerer, noluitque uterque, me deserendo, rus adi¬
re. Cumque alias observassent, natando se recrea¬
ri, aestate media, me inscio ter natarunt, unde obse¬
rata transpiratione, ilicò in febrim devolutus uter¬
que, cùm dejecta appetentia, dolore capitis, & ca¬
tocho,