681
127
TVMVLVS PESTIS.
sis contingentibus extraordinariis tribuo. Credo
equidem praenuntia eorundem signa, in firmamen¬
to esse depicta: at non in directionibus cursuum
planetarium. Quare autumo signa, esse irregula¬
ria, nec Astrologiae subiecta: quippe illorum signi¬
ficationes, dantur privilegio extraordinario. Idcir¬
co signa ejusmodi, Pestis, plerumque solis declaran¬
tur servis Dei. It legitur de lona. Sed signa, prae¬
cedentia excidium Hierusalem, erant nuntia verbi
dudum antea prophetati, adeoque nec praenuntia¬
tum excidium, impediri poterat, tantumque ad
meram gloriam Dei, monitionem piorum, ho¬
rumque fugam dirigebantur. Enimvero Israel
mori, atque renovari per generationem in deserto
debebat, exceptis losuae, & Caleb. Nec ullatenus
id praepediri poterat. Stat enim Verbum Domini
immutabile, apud quem nulla est vicissitudo, quia
non est homini in hoc similis. Portenta igitur, si
conditionem, in declarando, non praescribant (nisi
Ninive convertatur) inevitabilem effectum, à na¬
tura, spondent. Aliis quoque placuit, monstrorum
nativitates trahere in praenuntia signa Pestis. Prout
Cor: Gemma de Cosmocriticis, seu divinis chara¬
cterismis, nugando rapsodiat sine basi. Sed quis
ille, qui monstrorum praenuntia designata sciet, vel
interpretabitur? Peste enim praesente, tunc nimi¬
rum, atque serò, quisque significata, ad lubitum
trahit suum. Sunt &, qui ideo insolitarum avium
adventum horreant. Sed istud signum, vel desinit
esse naturale, vel coturnicum, Pestem Israeliticam
in deserto praecedens, desinet esse miraculum. Hoc
que impium & blasphemum esto: illud verò, im¬
pertinens scopo meo. Alii hoc signum interpre¬
tantur pro carnivoris avibus, in Pestem futuram:
quasi missae essent ad devoranda cadavera, futura
inhumanda: Iuxta illud. ubi cadavera, eò con¬
gregan¬