681
128
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
gregantur aquilae. At non legitur textus pro cada¬
veribus futuris: nec aquilae leguntur ad cadavera
pestifera volasse, eaque degustasse: cum prae caete¬
ris, curiosissimè solita sint sepeliri. Rhodanus enim
quandoque Lugdunensis Pestis abstulit cadavera:
sed civitates inferiores contaminavit. Saltem Cle¬
rus Lugdunensis per hoc declaravit, sepulturam
mortuorum, non tam ad animae salutem, quam ad
crumenam custodiri. Adventus itaque avium, prae¬
da viventium, potius futurum defectum predae suae,
in natalibus provinciis designat, potiusque belli
stragem portento denuntiarent, quam Pestem im¬
minentem. Alii autem, Pestem occursu insolito¬
rum piscium ariolantur. Aquas tabo scilicet infe¬
ctas, autumant, & hactenus monstra marina, in
fluctus ascendere. Ridiculum sane. Nam si mare,
in sua salsedine fracescat, quaenam tandem aqua,
maris labem eluet? Curve unica balena extra or¬
bitam errans, infestum virus maris senserit? nec
gregatim omnes aut plures simul? Equidem scio,
mare non subesse contagio naturali Pestis; quod¬
que portenta coeli, atque maris, eodem digito diri¬
gantur, cujus judicii imperscrutabilis sint pręcones,
suis tantùm servis explicata. Nam idem Dominus
tam in centro terrae, fundo maris, quam in coelo¬
rum apice, est praesens. Equidem illi aequaliter au¬
scultant omnia, excepto ingratissimo peccatore. At
certe magis vereor, insolitas pluvias cruoris, ma¬
cularum, aut scintillarum: Itemque funera per nu¬
bes delata, tonos lugubres in aëre auditos; ut & so¬
nitus in caemiteriis &c. Quae cum sint divinae boni¬
tatis admonita, ideo extra naturam referenda sunt,
ut tempestive, quísque suis lampadibus oleum pro¬
spiciat. Neque idcirco enim illa portenta, cacodae¬
monis (nisi inviti) opera autumo. Equidem gra¬
tuita sunt, & supra naturam: neque ideo mei sunt
scopi¬