681
132
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
que solito erumpit, facileque superatur, nisi aegri
obstiterit negligentia: attamen longior in itinere
ipsi mora est. Etenim plerumque sat tempestive, si¬
gna Pestem comitantia, cognoscuntur, ut reme¬
dium quod promptum, quodquè peremptorium
fuerit, rite suo fungatur munere. Optatus attamen
meus esset, Pestem in fieri esse, agnoscere. Nam
quae duntaxat à morte, sua profert signata, ma¬
gnum de medio tollit exercitum, multasque de¬
populatur familias. Quippe lethalis iam evasit,
priusquam se patefaciat, aut cognoscatur. Eo quod
pensum prius absolverit cum singultu, deliquio,
escharaque in loco nobili. Hanc nempe unius diei
vocant tragoediam; diariam ideo, sive ephimeram.
Non quod Pestis, propriam sedem habeat, vitae spi¬
ritum, quanquam nulla unquam Pestis fuerit, quae
Archeum etiam non infectaverit: adeoque & illo
titulo, quaelibet Pestis, continuo diaria esse debe¬
ret. Sed quicquid de Archeo victum est à Peste, id
consequenter ilico à vitali illo Archeo separatur.
Tandem, & citissimam mortem adfert, quae Ar¬
cheum alicujus visceris obsedit: quia continuo in¬
de volucres mortis evolant, quae reliquum pessum¬
dant Archeum. Itinam enim atque utinam, non
sero, neque ex eventu, Pestem agnoscamus, nam
velox interitus, etsi signa proferat sua: prod est ta¬
men magis in futurum, nil autem praeteritis. Ali¬
qui enim adhoc, plantas pedum lardo insulso inun¬
gunt, apponunt catulùm, qui si lambat, per suadent
sibi, casum à Peste immunem. Alii vero frustum
lardi calefaciunt, ad pedes infirmi, subterve axillas
aliquandiu fovent, vel in inguine. Hocque ajunt à
cane non vorari, si Pestis adsit. Quod nullam me¬
retur fidem. Nam humana Pestis, non quatit canes,
nec nauseosos facit. Siquidem tam canes, quam lu¬
pi, non sat bene sepulta cadavera impune devorant,
ut &