136
IOAN.
BAPT.
VAN
HELMONT
dem
cohortis,
ac
intentionis:
Non
autem
de
futuro.
Ita
tamen
ut
praeservativa
Pestis
de
praesenti,
non
serviant
nisi
in
fieri
esse
augmenti:
non
autem
in
fa¬
cto
esse
producti.
Eo
quod
corrupti,
non
sint
am¬
plius
praeservativa;
sed
duntaxat
sanativa
per
extir¬
pationem.
Non
credendùm
itaque,
cacoalexit
eria,
etsi
venena
essent
potentissima:
posse
arcere
terro¬
rem,
ut
neque
terroris
effectum
pestilentem.
Siqui¬
dem
virus
pestilens,
est
heteroclitum,
secretumque
ab
reliquis
venenis,
in
hoc,
quod
ex
terrore
Archei,
velut
ignis
è
silice,
prosiliat.
Nam
si
Archeus
terre¬
factus,
campo
cedat,
utique
non
potest
corpus
(quod
in
se
considerando,
merum
est
cadaver)
con¬
fortationem
suscipere.
Porro,
si
ita
Archeus
rece¬
dere
consideretur,
ut
ejus
loco,
virus
intret,
ipsum¬
que
Archeum
hactenus
subplantaverit:
quomodo
odoramenta,
ac
thymiamata
virus
praepedient:
praesertim
si
ipsa
aromatum
praestantissima,
sint
pestilentis
contagii
adhuc
susceptiva?
Christianae
ergo
pietatis
atque
compassionis
esto,
studiose
contemplari
mecum,
quam
stolidè,
atque
inaccu¬
ratè,
tot
simplicia
in
acervum,
praeservando,
&
cu¬
rando
sint
congesta:
quantumque
illorum
infida
auxilia,
deluserint
hominum
myriades,
&
expecta¬
tiones.
Quippe
in
vero
remedio,
ubique
generi
humano
est
ludificatum,
ob
densam
causarum
in¬
scitiam.
Enimvero
curativum
praesentis
veneni,
praesupponit
id,
quod
praeservativum
de
futuro,
an¬
ticipat.
Curativum
itaque
proprium,
convenit
dun¬
taxat,
quatenus
productum
(quod
est
ipsum
virus
Pestilens)
in
ipsa
materia,
cui
insidet,
trucidando
annihilat.
Denique
&
aliud
curativum,
sibi
con¬
junctum,
incumbit
expellendo
subiecto
ipsius
ve¬
neni.
Quod
per
sudorem
est
intentandum.
Tertium
porro,
quod
coadaptationem
causarum
ad
produ¬
cta,
tollit,
minuitque:
quod
etiam
in
se
naturam
praeser¬