681
144
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
namque semper media infida, nugacia, ac potissi¬
mum quae sunt illicita. Nemo siquidem semifracto
innitens baculo, à casu, nisi casualiter, servatur.
Nam etsi vanis remediis, terror humanus exuatur
(quo infantes alioqui carent) non tamen ob id, ter¬
rore Archei privantur. Excludunt nimirum solum
effectum privativè fidei quando plurimum: idque
duntaxat pro parvo spatio, saepeque suos fidentes
deserunt, utpote, cum nullius potestatis esse sciun¬
tur. Paracelsus etenim, magni semper fecit accen¬
sam imaginationem, atque fortem confidentiam.
Quae ubi super sabulum fluctuans, laxum, & fatuum,
fundata reperi, nequivi approbare, quodque fatui¬
tates opem praeservandi à Peste contineant. Tan¬
dem Paracelsus vix fidens mentalibus nugis, se ad
zenexton convertit, quod gestantem, indubiè à
Peste praeservaret. Ast cum ad Stertzingum civita¬
tem sibi beneficam, illud non descripserit, nobis
fas voluit conjicere, an ingratus, imposuerit isti ci¬
vitati: an vero zenexton istud ignoraverit. Morta¬
libus sane, neutiquam est remedium occultandum
in tanta clade: praesertim unde sibi apud praesen¬
tes, atque posteros omnes, honorem mereri spera¬
ret. Insanitum est variè super hac re. Quisque enim
sibi persuasit sentatum Paracelsi zenexton, auribus
arripuisse. Idque tantopere placuit mort alibus,
quod abinde Graecorum Amuleta, cum Barbaro
zenexton nomine, nomina commutarint. Permul¬
tis enim arsenicum, Auripigmentum, argentum
currens, imo & sublimatum, atque ejusmodi vena¬
rum venena, ad collum, venarumve pulsus porta¬
runt: non secus ac si Pestis, & pediculi, uno fuga¬
rentur remedio. Hujusmodi autem in venta, ex Ita¬
lia, praesumptione, imposturis, & calliditatibus fer¬
tili, ad nos delata, adoramus, sequimurque exteri.
Etenim ut lubens posteritas, à Graecis, prima scien¬
tiarum