681
145
TVMVLVS PESTIS.
tiarum sermocinalium rudimenta, hausisse glo¬
riatur: Ita quoque à nemine speravit discere prom¬
ptius, venenorum proprietates, ad necis varieta¬
tes, dilationes, & larvationes, quàm à natione, ve¬
nenorum implorante frequenter opem. Credidit
nempe, falsoque sibi persuasit: quod porrigere ve¬
nena, & sanare Pestem, cognationem haberent. Er¬
go Medentes nostri, à Patavinis redeuntes, cumque
cultu, ac reverentia in suos ibidem professores, sen¬
tientes de ingenti horum doctrina, quidam argen¬
tum vivum, testae avellaneae inclusum, collo suspen¬
derunt, seque salvos rati sunt. Quos cum alii oppe¬
tere cernerent, hydrargyrum priorem, Arsenico nu¬
pserunt, addita aranea, vel scorpione, quorum non¬
nulli, verba sacra, trochiscis inde paratis, inscripse¬
re. It si unum; minus feliciter prosit, alterum sal¬
tem juvet. Vidi autem in Castris Ostendanis, ad
littus, multa virorum millia, cùm ejusmodi zene¬
xton, Peste, sublata. Imo & qui per quindenas sin¬
gulas, sibi costas vesicarent, per arsenici trochiscos,
byssinis peris inclusos. Atque illae sunt tragediae
Medicae, Italicae imposturae, finales periodi. Iudaei
porro, atque Ethnici: hi nimirum ex inscitia, illi
vero, ex jurata in nos hostilitate, radices, nobis
credulis gestandas, spe delusis, carè vendunt: men¬
tiunturque Mosen primo, ac dein Salomonem,
ejusmodi arcana, per traditam Cabalam, patribus
Rabbinis, successive tradidisse. It ipse nequam Jo¬
sephus, de incantamentorum tot millibus libris,
(Lib. 8. antique Iud. c. 2.) à Salomone descriptis, in¬
signiter mentitur, non secus atque maligne subticet
necem parvulorum innocentium sub Herode. De¬
nique nostri postmodum, eventuum, atque pro¬
missionum disproportionem intuentes, suffitus sua¬
ves, ac odores gratos descripsere, in pomis, pulve¬
ribus, pulvinariísque, & spongiis, continuo ante
nares
K