146
IOAN.
BAPT.
VAN
HELMONT
nares
olfactis,
sperarunt,
se,
velut
per
cribum
cola¬
turos,
Pestis
auram,
ab
aromatum
exhalatione,
sicque
venenum
interempturos,
correcturosve
plausibili
sibi
odore.
Quasi
venenum,
desineret
esse,
aromate
saturatum?
&
non
intraret
penitius,
comite
grati
odoris!
ac
quasi
ipsa
aromata,
non
contagio
essent
subnoxia!
Quasi
arsenicum,
napel¬
lusue,
ambari
griseo,
maritata,
cessarent
nocere!
quasi
odoratissimum
vinum,
non
statim
contami¬
naretur
fracido
cado?
Meae
saltem
animae
gratulor,
quod
ejusmodi
puerilibus
delusionibus
nunquam
inviscata
fuerit.
Quamobrem
zenexton
fundatur,
non
quidem
in
excitata
imaginatione,
aut
fide;
quippe
quae
alterius
sunt
Monarchiae
velites:
sed
omnino
in
actuali
dote,
per
conditorem,
rebus
col¬
lata.
Imprimis
itaque,
ex
praemissis
patet,
aroma¬
ta,
aurum,
gemmas,
crystallum,
&
quaecunque
odo¬
rem
haurire
queunt:
posse
eadem
quoque
lege
Peste
contaminari.
Non
quidem,
quod
eorumdem
nondum
infectorum,
pharmaca
prorsus
spernam.
Absit.
Aliud
namque
est
disceptare,
an
aliquid
susceptibile
sit
contagii:
&
aliud
longe,
an
aliquid
contaminatos
juvet.
Docui
enim
vinum
à
contagio
futuro
praeservare:
quod
aliàs
ita
in
se
est
contami¬
nabile,
ut
&
Pestem,
solo
sui
attactu,
potuque
ad¬
ferat.
Sed
in
zenexto,
alia
prorsus
methodus
est,
requisita
conditio,
ac
proprietas.
Requirit
namque
zenexton,
ut
sit
in
se
prorsus
incontaminabile,
si
praeservare
de
futuro
debeat.
Eaque
conditione,
à
reliquis
praeservativis
distinguitur
unde
nimirum
cognoscitur,
quale
zenexton
sit
eligendum,
&
qua¬
le
sit
infidum.
Quae
sic
intelligas
opto.
Pestis
boum,
non
est
canum,
aut
falconum:
&
nulla
harum,
est
hominum.
Possunt
tamen
pelles
vel
carnes
bruto¬
rum,
nostra
Peste
contaminari,
ut
nobis
sint
pesti¬
fera
contagia,
quanquam
non
illis.
Quia
Pestis
contami¬