681
147
TVMVLVS PESTIS.
contaminat in appropriatione, sive synbolo mu¬
miali. Quanquam Pestes ultimorum temporum
nedum homines, quadrupedes, aves atque pisces:
sed & arbores de medio tollent, eruntque ideo al¬
terius & atrocioris indolis, quam Pestes modernae,
naturae è gremio defluentes. Itemque per praefata
instruimur: quod Archeus humanus & brutorum
singulorum, pares habeant subinde pavores, quod¬
que horùm characteres, in pestilens venenum, sive
Ideam virulentam formentur. Inde sat manifeste
apparet, Pestem, non esse venenum, caeteris par.
Siquidem Napellus, vipera etc. tam boves quam
homines enecant. A lapidibus itaque incipiendo
zenexton: Sapphyrus saturato colore caeruleus, &
Hyacinthus fulvo colore praegnans, si circum bu¬
bonem, pestilentemque escharam, in gyrum vol¬
vatur per moram, è regione Solis, vel luminis, tra¬
ctim circumducendo; facit, ut idem circulus, dein¬
ater fiat, & isthac reliquum virus, tanquam per
caminum, foras exhalet. Etiam plures alibi si sint
glandulae, hae tamen simul sidant, pereant, sequan¬
turque ad exitum tracti veneni. Ego autem Sap¬
phyrum praefero Hyacintho. Nec enim in sacer¬
dotis pectorali Sapphyrus legitur frustra, exclusus¬
que Hyacinthus. Antiquitus enim semper zene¬
xton, gemmis fuit tributus, iísque mox genti¬
litas, figuras; numeros ac characteres insculpsit. Sed
cum gemmae, non essent pro pauperibus, quibus
immensa Bonitas, prae divitibus, largo imbre ta¬
men praevidit, seque patrem pauperum gratis ob¬
tulit, non facile inducor, has gemmas, verum Pe¬
stis zenexton credere. Chyrurgus Hispanus, cogno¬
mento Guardiola, xenodochii infectorum in ob¬
sidione Ostendana praefectus, ostendit mihi fru¬
stum succini rubentis, quod sibi toto triennio dixit
unicum fuisse zenexton. Cujus arcanum erat.
Quod
K 2