681
148
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
Quod scilicet ad septem pulsus principales fuisset
confrictum, usque ad calorem. Nimirum utrim¬
que ad tempora, ad carpos, malleolos, & ad sini¬
stram mammam. Ego saltem vidi, illum semper
praeservatum, caeteris coadiutoribus è medio su¬
blatis. Erat autem Pestis arenoso littore, ventoso¬
que plerumque coelo, ac frigoribus infesto, trux
& atrox valde. Quod autem in succino, reperio,
non prorsus spernendum, est imprimis vis tracto¬
ria, affrictu manifesta, & excitata. Dein, est succi¬
num, licet in se transparens atque gemmorum, mi¬
nus arcte tamen clausum, faciliusque ideò nostro
calore movetur, & alteratur. Denique nec habet
succinum vim trahendi limitatam, qualem Ma¬
gnes, ferrum, & non cuprum, alliciens: sed gene¬
ralèm, & absque electione, modo leve id fuerit:
Scilicet, ut pestilentem auram, atque virus trahat,
sufficit, si levia quaecumque ad se traxerit. Signa¬
tum ergo hujusmodi tractionis, denotat zenexton
in natura fundatum: eoque fortius, si mumiali fer¬
mento appropriationem sit adeptum. Vidi sic nam¬
que frequenter venenatorum vulnerum, dissoluto
in spiritu vini succino, factas sanationes, alioqui
penitus desperatas. Imo prout succinum non lique¬
scit, aliis resinis, pinguedineve colliquatum (quod
singulare aliquid sibi domesticum denotat) certe,
peregrinam Phaëtontis fabulam, & tumulum, no¬
menque electri, non frustra coincidisse demon¬
strat. Rideat qui volet frictiones succini, ad pulsus
nostros; recurrat ad Magnum oportet: & pomo¬
rum frictiones, ad verrucarum abolitiones, non
sine fructu saltem admirabitur. Siquidem si lin¬
teum, pestilenti buboni affrictum, contagium arri¬
pit atque propagat: quid ni, & in bonum finem,
frictiones mumialem adferant dispositionis coad¬
aptationem: Quis quaeso succinum Pestilenti
emuncte