681
155
TVMVLVS PESTIS.
faciendi energiam retinuit. Ignoravit itaque Pa¬
racelsus, quod intumescere, sit proprietas Archei
vitalis, quodque non nisi occasionaliter tumor à
venenis procedat. Mirabar insolentem, Paracelsi
hoc scribentis, audaciam. Nam bufo exsiccatus
utut sex horis maceretur, semper tamen tumefa¬
ctionis incapax. Mora enim macerationis, in celeri
morbo, periculi, atque jacturae plenum est. Ego
itaque maceravi, tepida aqua paucula: qui loco do¬
lenti appositus, mox dolorem lenivit. Equidem si
quicquam è nobis, in cadaver bufonis expiraret,
quod ibidem detineretur materialiter, eadem via
qua intrasset in bufonem, expirasset. Ergo tume¬
scentia est actio vitalis Archei, efficienter & effe¬
ctive: veneni autem est actio occasionalis, quaeque
ideo in Archeum mortui siccatique bufonis nulla
esse potest. Archeus itaque, cum desit exsiccato
bufoni: non potest esse causa tumescentiae in bu¬
fone. Nam venenum cessat esse venenum, in respe¬
ctu rei mortuae. Cum venenum, dicat relationem
ad aliquid vitale. Cognosco Paracelsum nullam
habuisse actualem praxim Pestis; multa quidem
parumque conformia scripsisse, pollicitus pluri¬
ma, ex relatu aliorum hausta, credulitate. Hy¬
bernus Butlerus, me conscio, Londini aliquot mil¬
lia, Peste curaverat, hostium accusationibus post¬
modum, in arce Vilvordiae detentus, me adjutore
libertatem nactus est. Iusserat enim bufonem ma¬
gnum, mense Junio post meridiem captum, tibiis
suspenderem prope focum, illique subtenderem
patinam è cera flava. Tandem à triduo suspensio¬
nis, bufo evomuit terram, & aliquot insectas, am¬
bulantes nimirum muscas, nitentibus alis subviri¬
di colore quasi deauratis. Mox autem à vomitu,
bufo obiit: nec ante triduum evomuit, licet pro¬
nus penderet. Dixit autem mihi, quod sat remedii
haberem