154
IOAN.
BAPT.
VAN
HELMONT
mittit
tandem
bufonem
sic
siccatum
(de
ranis
au¬
tem,
nil
prosecutus)
buboni
appositum,
ita
in
se,
totum
virus
Pestis
tracturum,
ut
successive
in
quar¬
tum
quintumve
bufonem
usque,
omnes
mirabili¬
ter
intumescant.
Adeoque
veneni
quantitatem,
per
bufonum
numerum
conjicit.
Vult
&
siccatum
bufonem,
prius
macerari
atque
emolliri
in
aqua
rosacea.
Attamen
vel
est
sibi
Paracelsus
incon¬
stans,
vel
aliud
sibi,
praeter
bufonem,
zenexton
de¬
legit.
Siquidem
scribit
bufonem
valere
solum
in
Peste
inguinum
&
mulierum.
Ad
alias
autem
Pe¬
stes,
aliss
utitur
attrahentibus:
summumque
incar¬
nativum
vulneris
coelestis
(sic
nempe
Pestem
vo¬
cat)
ait
aurum
&
gemmas.
Imprimis
fateor,
me
bufones
applicuisse
bubonibus,
&
escharis,
tam
in
pectore,
capite,
mammillis,
quàm
alibi
tam
in
viris,
quam
mulieribus:
ac
ubique,
non
sine
promto
ju¬
vamine,
&
doloris
mitigatione.
At
imprimis
nun¬
quàm
vidi,
applicatum
bufonem
intumuisse
tan¬
tillum.
Quod
&
idcircò,
ridiculum
deinceps
duxi.
Dein,
aeque
frivolum
est
illud
Paracelsi.
Quod
sci¬
licet
Pestis
nusquam
alibi
occurrat
quam
pone
au¬
res,
sub
axillis,
&
in
inguine:
eò
quod
sagittarius
coelestis
non
feriat
alias.
Siquidem
vidi
veram
ac
lethalem
Pestem,
ubivis,
toto
corpore
se
ostendis¬
se,
nedum
escharis,
vesiculis,
pustulis,
&
tumori¬
bus:
sed
etiam
vibicibus,
atque
stigmatibus.
Itaque
putavit
Paracelsus
idem
accidere
bufoni
exsicca¬
to,
quod
vivo
animali
venenis
assumtis,
puncto¬
que
a
serpentibus
contingit,
vel
per
venena
plan¬
tarum,
&
animalium
interemto.
Quasi
Pestis
hu¬
mana,
venenum
bufoni
foret;
hocque
si
continge¬
ret,
non
bufo
Pesti:
sed
Pestis
bufoni
imperaret.
Nec
etiam
cadaver
siccatum
sentit,
quae
sibi
viven¬
ti
erant
venena.
Nec
tumet
cadaver,
ictum
à
ser¬
pente.
Cadaver
namque,
si
non
senserit,
nec
tume¬
faciendi