681
153
TVMVLVS PESTIS.
ignotum Paracelsi zenexton nequaquam necessi¬
tatibus naturae, aut medendi finibus satisfacit. Hip¬
pocrates autem, propinquius visus est causas neces¬
sitatis ad zenexton, aspexisse. Volens, coelum in
nobis tres motus locales facere, intro scilicet, extra,
& in orbem, coelum, indistincto tum adhuc helle¬
nismo: pro vi vitali, nominans. Vnde posteri co¬
gitarunt, coelum in nobis continendum in motu
extrorsum, per diaphoresim, ut impediatur Pestis
peregrina per inspiratum. Etenim aliquid dicunt,
& ab immemoriali, servantur infectorum corpo¬
ra, in diaphoresi. Ast manet idem dubium, & an¬
xietas vetusta, circa anhelitum, Pestisque internae,
fabricam. Meoque judicio, zenexton nec debet
serare poros, nec claudere fores anhelitus, ne ho¬
stis intret, nec luctari cum Archeo. Sunt namque
luctae, dissidia, atque rixae, si unquam antea, saltem
Peste flagrante, importuna. Dum praecipue Ar¬
cheus, sua, despondens, abiicit arma. Denique ne¬
que zenexton, separando, coquendo, aut praepa¬
rando exterius puro ab inpuro, intentum sit opor¬
tet. Sed prorsus per modum antidoti, sit contra
venenum iam receptum. Non quidem propriè
contra venenum ipsum. Sed quandoquidem usus
ejus praecipuus, sit in praeservando magis, quam in
sanando: Idcirco vis requisita in zenexto propriis¬
simè consistit, quod tollat appropriationem ad¬
aptationemque mumialem: extra quam, nullum fit
contagium. Nec tamen alienum esset, si insuper
alexiterii potestates sit nactum. Enimvero Para,
celsus multa de ranis & bufonibus pro Peste refert,
confusa tamen quaelibet. Multorum interim avidi¬
tates, atque oculos aperuit. Etenim bufones mulie¬
ribus, prout & ranas, viris convenire asserit, & qui¬
dem baculo per caput transfosso, suspendi, atque
siccari voluit. Mensem ad hoc nullum elegit. Pro¬
mittit