681
152
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
ut Magnes noster, non nisi licita trahat: esset tum
zenexton Archei paedagogus, atque ludi magister,
ut scilicet suo rite fungatur munere, nisi forte ma¬
vis, zenexton ab Archeo, nisi solius officii nomi¬
ne, distinctum. adeoque aequaliter cum Archeo in¬
ficeretur, Pestísque contagium sentiret. imo res
externa, peregrina vitae, virusque fortassis conti¬
nens, iam Archei vitalis etymo assumitur. Eheu
Paracelse, longè aliter se res habet. Taedet nam¬
que Archeum suae gubernationis, nec enim est pu¬
gnae intentus, aut separationi in Peste. Qui ipsus¬
met est unicum veneni obiectum unicusque faber.
Sed accingit se fugae habenas disiicit, panico ter¬
rore plenus, memorque suae imbecillitatis, quod
à venenis, vel minima odoris infectione, totus
subigatur, morsu viperae, aut ictu scorpionis in di¬
giti extremo. Delectum ideo recusat, conspectu¬
que hostis, territus, fores aperit, claves post se ab¬
jicit, ac quemlibet mox gubernare admittit. Adeo¬
que, quaecunque post mortem in cadavere obve¬
niunt, in Pestis accessu, sunt in fieri esse. Zenexton
igitur inservit duntaxat, non quidem ut Archeum
admoneat sui officii, atque destinationis, neque ut
virus, ab innocuo, in obiectis dividat: multo minus
ut naturalem refocillationis attractum inhibeat:
Sed ut necet, & annihilet specificum virus, quod
tam in aëre externo, quam intus in Archeo, est con¬
ceptum. At sane nil horum magnete opus habet,
nec magnetem ullatenus respicit. Ignotum est ma¬
gnetis inventum, finísque, in zenexto, apud Para¬
celsum. Nam zenexton, in omnem eventum si ma¬
gnetem respiceret, non valeret, nisi casu quo, aura
pestilens, intro per arterias trahitur, (quod alibi
sat demonstravi frivolum tractatu de Blas huma¬
no), non autem sicubi per anhelitum adducitur, ut
neque ubi intus venenum oritur pestilens. Igitur
ignotum