681
161
TVMVLVS PESTIS.
tus fuit. Nec enim edit, antequam respiret. Bibita¬
que semel aura, mortis demum, ac diminutionis
leges subit. Vixit etiam solo, suoque Archeo an¬
tequam respiraret. Caetera creata fere omnia, in
petra, putrescunt. Bufo verò, in liquore fracido,
nutritur, ac adolescit intra petram. Hinc conjici¬
tur etiam, quod sit animans destinatum divinitus,
ut Idea sui terroris, virulenta quidem sibi, nobis,
nostraeque Pesti, sit toxicum in terrore. Nam ut ex
praefatis sat patet, quod bufo, nostrae contempera¬
tioni, & adaptationi, sit maximè incongruus: ita
terroris Idea in bufone, est ipsi terrori pestifero in
nobis, valde pestilens. Cum igitur bufo, sit insecta,
hominis aspectu pavidissima, quae in se tamen, ter¬
rorem ab homine, simulque odium in hominem,
format in Imaginem, sive ens activum reale, & non
sola confusaque apprehensione subsistens (prout
iam ante de Ideis praegnantis, itemque canis rabi¬
di etc. nudè est demonstratum.) Hinc contingit
oriri venenum ex bufone, interimens virus terroris
pestilens in homine, unde nimirum Archeus inva¬
lescit, nedum sentiens, extinctam in se Ideam pesti¬
lentem: sed insuper quia agnoscit aliquid terrefie¬
ri, pavescere, atque fugere, se longe inferius. Sic
namque in omni bello, atque duello, è pavore ho¬
stis conspicuo, animus hostilis roboratur. Est au¬
tem bufo tantae formidinis, ut si positus directo
aspectu, ante te, ipsum aliquandiu intuearis inten¬
tis oculis, per horae quadrantem, nec aufugere
queat; moriatur prae terrore. Bufo itaque occisus,
modo Paracelsico, absque terrore mortuus, est ze¬
nexto indignus. Resumto ergo animo, Archeus
pavorem abiicit, maximopere ubi natum sui ter¬
roris virus, interimi persentit. Etenim non agit
zenexton, per modum aliorum agentium. Non
secus atque virus Pestis, est prorsus insolens. Nec
agit
L