681
162
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
agit zenexton materialiter: sed actio ejusdem, est
spiritualis, ac prorsus synpathetica. Siquidem syn¬
bolum activitatis, in quo consistit ratio fundandae
synpathiae, est in concepto veneno terroris, tam in
Peste, quàm bufone. Ac prout virus Pestis, ano¬
malum est, cùm aliis nil habens commune: ita quo¬
que zenexton, activitate terroris alieni, atque pe¬
regrini exorbitans; nostri terroris imagini pesti¬
lenti, fit manifestum toxicum, cum refocillatione,
confirmatione, robore, ac resurrectione Archei.
Quam sane zenexton activitatem, Scholae contem¬
plari non potuêre, eò quod contemplari nequie¬
rint istud Aristotelicum, nedum in Peste: sed & in
venenis caeteris, esse mendosum. Est nimirum actio¬
zenextonis, à victoria patientis super agens. Memi¬
neris namque quod terror atque odium in bufone,
ab agente homine; superante quidem, at nullater
nus operante, impressa, actuata proprio bufonis
conceptu, & in gradum deducta, fiant agentia: quae
in praefata Idea, sunt tanquam fugitiva animantia,
ideoque terrefactum hominis Archeum restaurant,
ac terroris virulenti imaginem enecant. Equidem
in monomachiis spiritualibus, prorsus, atque lon¬
ge secus certatur, quam per appropriata agentia
corporalia, est solitum. Quod alibi demonstravi,
removendo activitates contrarietatum, à proprie¬
tatibus naturae. Zenexton ideò, est de natura ma¬
gnetica, agens scilicet duntaxat, in obiectum pro¬
prium, dum intra limites sphaerae, suae activitatis,
occurrit. Dubium videri posset aliquibus, cur Ima¬
go odii, in bufone, sit remedium: imago autem
odii in rabido sit toxicum. Ratio est in adjuncta
terroris Idea, in bufone. Quae inferioritatem vene¬
ni parit. Nam unum superat aliud, in animositate
conceptuum. Ideoque & imaginum. Rabidus enim
canis, audax, temerarius, ejusque sigillata imago,
obedien¬