167
TVMVLVS
PESTIS.
ris.
At
sulfuris
combusti,
cum
omne
semen,
per
flammam
destruatur;
eo
ipso,
in
Gas,
sive
spiritum
silvestrem
transmutatur.
Quod
ob
proprietates
sui
concreti,
est
Pesti
antidotus.
Nam
cum
pharma¬
cum
debeat
morbo
adaequate
respondere,
nequeunt
aqua,
sal,
fuligo,
aut
evolans
flos
sulfuris,
verum
Pestis
esse
remedium:
sed
duntaxat
Gas
istud
subti¬
le,
ac
penè
incorporeum,
nostro
Archeo
proin
de
confestim
commiscibile.
Proinde
Gas
istud
hyste¬
ricas
olfactu
recreat;
non
autem
oleum,
non
tinctu¬
ra,
lac,
aut
flores
sulfuris.
Quo
pacto
autem
Gas
istud
sulfuris,
ab
ejus
aporrhea
distinctum,
agno¬
scas,
lychneum
sulfuratum
accende
in
lagena
vi¬
trea:
videbis
confestim,
totam
albo
impleri
fumo,
ac
tandem
flammam,
à
fumo
suffocari.
De
in
serva
lagenam
subere
optime
obturatam,
&
videbis
ad
vasis
parietes,
affixum
sulfur,
&
in
superficie
aquae
si
qua
in
fundo
sit.
Quod
si
vero
post
aliquot
dies,
lychneum
idem
accensum
collo
lagenae
imposue¬
ris,
è
vestigio
flamma
extinguitur,
propter
Gas
sul¬
furis
non
condensabile.
Non
secus
atque
odor
fra¬
cidus
dolii,
suffocat
flammam
lychnii
sulfurati.
Hippocrates
autem,
omne
vinum,
quod
in
Peste
dabat,
suffiebat
hoc
modo.
Poculum
stricti
colli
lychnio
ardentis
sulfuris
suffiebat,
vinum
ad
ter¬
tiam
partem
affundebat,
ac
poculùm
arcte
conclu¬
sum
agitabat,
dudum
conquassando,
sursum
atque
deorsum.
Donec
vinum,
omne
Gas
sulfuris
in
se
combibisset.
Nondum
enim
Periapta,
Amuletaque
enotuerant.
Myracopa
autem
supplebat,
ungendo
corpus
vino
graeco,
cui
tenuissimum
pollinem
sul¬
furis
incoxerat.
Sudantibus
vero,
eundem
polli¬
nem
exsiccatum
Sole,
aspergebat,
&
frictionibus
jussit
applicari.
Pestis
autem,
cum
nunquam
careat
febri,
cernerentque
Graeci
remedia
Hippocratis,
coeperunt
primò
Pestem,
dein
omnem
febrim,
Pyr,
sive
L
4