681
166
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
in Vniverso, nil promptiùs ignem concipiat sulfu¬
re? quia merus velut ignis est, non mirum, quod ful¬
fur demonstret proprietates ignis, quae sunt omnia
comburere, nec contagio infici. Equidem vidi in
cataracta Gandavensi, integram legionem Neapo¬
litanam, Peste periisse: erat autem ibidem cohor¬
Germanorum, quae pulvere pyrio, sua tinxerat in¬
dusia, ut lotrices, simulque pediculos excusarent.
Horum si qui perirent, id prae dysenteria, non au¬
tem Peste. Itaque Hippocrates το θείον απυρον (ld¬
sonat sulfur sive divinum ignem non expertum)
quod vivum nuncupatur in officinis, sola fusione,
à superflua terra sequestrabat. Est autem flavum,
quod semel accensum, ardet porro in finem usque,
nec pellem in superficie contrahit, ut neque fecem
notatu dignam, post se relinquit: sed totum avo¬
lat, semel accensum, idcirco φλογιστον nominatum.
Nondum enim aetate Hippocratis, modus enotue¬
rat, ex pyrite, & marcasitis, extrahendi sulfuris.
Quapropter sulfur Italicum praestat nostrate, Leo¬
dii nato. Nam pyrites, arsenicale aliquid expirat
coquendo, quippe arsenicum ideo vulgo, fumus
metallorum dicitur. ]ussit itaque Hippocrates pri¬
mum, domos Peste infectas, sulfure suffiri. Enim¬
vero sulfur dum uritur, separanturque ejus hetero¬
genea, dat nigram fuliginem, eructatque aquosum,
& acidum salem: qui in liquorem cogitur, dicitur¬
que stagma, si ve oleum sulfuris. Denique ex accen¬
so sulfure, exhalat pars sulfuris homogenea, assur¬
gens quidem propter calorem: sed non dum accen¬
sa, ideoque cum fumo evolat, priusquam flamma
corripiatur. Sic nempe è lignis, olea nondum
accensa ascendunt cum fuligine, & parietibus ca¬
mini, fuliginem adhuc combustibilem affigunt.
Sulfur autem sic, cum fumo unà evolans, ut est in
indole sui pristina: Ita nec hoc loco alicujus valo¬
ris.