681
165
TVMVLVS PESTIS.
sat dictum esse. Quare post anxiam indagationem:
tandem mecum resolvi. Quod sulfur Hippocratis
aetate, phlogiston vocatum. Quo etymo, mox de¬
inde Dioscorides, optimum designari dixit, à sua
proprietate, quod scilicet, integrum igni absume¬
retur. Sed quia Hippocrates, quorumcunque mor¬
borum occultum virus, nuncupabat divinum in
morbis, quodque per sulfur, virus Pestilens (quod
est venenorum, morborumque contagiosorum,
summum, atque antesignanum) sanaret, coepit ideò
vocare sulfur το θειον. Adeo ut hinc, in hodiernum
usque diem, sulfur nondum aliter scribatur, aut
nominetur, quàm nomine Divini. Eo quod medea¬
tur Pesti, quae uti à Diis tantùm immitti credita sit,
sic & divinum auxilium in se continere putetur
antiquitùs. Etenim cuncta uni versim corpora, et¬
iam alexiteriorum, aërque ipsus, subiacent frace¬
dini, & veneno Pestis: suntque idcircò materia
idonea occasionalis ad Pestem. Equidem Autho¬
res taediosa disputatione sese verberant, an salsit ca¬
pax veneni pestilentis? An epistola filo lineo clau¬
sa, sit contagionis particeps, non autem quae strin¬
gitur filo metallico? Indolui ridiculum Italorum
apologum, & rixandi studium. Siquidem charta,
non est minus capax contagii, quam linum, undè
fit. Argentum quoque aurum, tersissimumque vi¬
trum, atque ipsa antitodus, alienum virus Pestilens,
combibere possunt. Solum autem sulfur, inter cre¬
ata corpora resistit fracedini, & Pestis contagio.
Quia solum sulfur, instar ignis, omnem fracedi¬
nem, tam in doliis, quam locis ipsis arcet, delet¬
que cujusvis attactus, & odoris vestigia. Sulfur¬
enim sic quoque tollit omnem propemodum pel¬
lis scabiem, quia contagii inimicum. Quocirca ne¬
que mirum, si Pestis, in pellem derivata ab interno
initio, per sulfur quoque extrahatur. Etenim cum
in Uni¬
L 3