681
164
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
venenosus esset. Aranea namque, scorpio & sunt
animalcula iracunda, quaeque si nos feriant, sui
veneni iram, in nos deponunt: vel potius, irae vene¬
num. Ancilla quaedam, subinde vescebatur araneis,
nedum versicoloribus vineae: sed & nigris illis, è spe¬
cubus, & locis uliginosis, & inde vivebat sospes.
Quapropter consideravi, araneam animal timidum
dum manu apprehenditur, nec ideo venenum pa¬
rere, prout aliàs, dum iratum nos pungit. Hinc ni¬
mirum apprehensus timidusque scorpio, medetur
inflicto à se vulneri. Duo igitur in bufone occur¬
runt in summo gradu. Odii nimirum imago, viru¬
lenta sui qualitate, extinguit, retunditque fermen¬
tum appropriativum, ne Archeus induat, combi¬
batque partam terroris Ideam: Terroris autem
imago in bufone, perterritum Archeum nostrum
revocat, additque animositatem, ut à fugiente, fu¬
gans reddatur. Sunt, praeter zenexton, quaedam at¬
tractiva. Quale est nasturtium aquaticum, cum suc¬
co foliorum raphani majoris. Itemque cerasorum
halicacabi, & ficuum ana. Quae contusa apponun¬
tur, & aperitur cutis circulariter. Item Napellus,
uva inversa, Aconitum, prius aceto cocta, tum cum
ficu contusa, loco apposita, attrahunt potenter, &
cutim aperiunt. Cujusmodi plures classes sunt.
Hippocrates redivivus.
HOMO quidam, custodi angelo eudaemoni fa¬
miliaris, oravit, ut à Deo impetraret reme¬
dium per quod Hippocrates, Graecorum Pestem
popularem curavit. Sperans miseris Christianis
non denegatum iri, quod Gentilibus olim conces¬
sit omnipotens. Dixit eudaemon, Hippocrates usus
est sulfure, sale & pice. Quod responsum, post se
relinquit obscuritates priores. Hinc factum, quod
homo ille, postmodum dixerit, his temporibus,
sat di¬