681
175
TVMVLVS PESTIS.
fracidum, novumque vinum, quod infuderis, mox
contaminat, ut prius. Quare aromata, à semel ter¬
refacto Archeo terrorem, terrorisque Ideam viru¬
lentam, nequaquam auferunt. Quia materiam ve¬
neni non tollunt, multo minus, illud enecant, vel
terrorem ab Archeo amovent, ut nec sedem refi¬
ciunt, vel partem affectam solantur. Etenim Para¬
celsus, ad civitatem Stertzingam sibi beneficam,
commendat prae cęteris quibusvis remediis, sub lin¬
gua sensim liquatam myrrham: ac iunioribus in
praeservationem, pro 24. horarum spatio promit¬
tit audacter. Quam attamen doctrinam, expertus
sum, mendacem. Vidi namque adolescentes, myr¬
rhae usu multo, Peste interfectos. Myrrha quidem,
etsi cadavera, balsami loco praeservet à putredine:
procul tamen distat Pestis à putredine. Non secus
ac candentis ferri eschara, à putrefacto cruore di¬
screpat. Et licet iam demortuum, subsequatur pu¬
tredo, terroris tamen virulenta imago, proprie non
putrefacit: sicut propriissime Archeum vitalem
occidit, ac in virus secum transmutat. Iubet enim
myrrham ore detineri. Quasi Pestis nesciret intra¬
re nisi oretenus. Longe ergo consultius, os clau¬
sisse silentio. Equidem Pestis horrebit myrrham,
nec per nares intrare audebit, si myrrha ore deten¬
ta, liquescat. An odor forte myrrhae impediet quo¬
minus imago venenosa, non sit venenosa? sit no¬
cua? An enim myrrha in ore, repellet Pestem ex
Archeo? Eadem ratio aeque frivola ac insulsa est,
pro Theriaca, aceto etc. odoratis. Tandem sciant
mortales, in medendo, nil aeque damnosum, ac cre¬
dulitas, data absque pignore, & veritate. Profecto
accusationes aegrorum, quandoque tonitruent
contra negligentiam, falsitates, imposturas, teme¬
ritates, falsasque medentûm merces, quibus vitâ
spoliati fuere. Ego autem ex libris, Paracelsum
virum