681
176
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
virum deprehendi, temerarium promittendo, inex¬
pertum in Peste, Inconstantem in remediis, Igna¬
rum in causis, ut & ingratum, erga beneficam Stert¬
zingam. Parcant mihi ejus cultores, quod in re tan¬
ti momenti, pro veritate, candide loqui cogar, ne
quis se suis fidat in Peste auxiliis.
Imago terroris ventilata.
HACTENVS inauditum virus Pestis produxi.
Scilicet animam, ejusque vitalem Archeum,
pollere imaginatione sibi vernacula. Imaginatio¬
nis autem praefatae potestatem, esse, formare Ideas:
non quidem quae amplius sint nudum ens rationis,
sive non ens: sed veram prorsus imaginis subsisten¬
tis entitatem actualiter habeant. Quae nimirum
imaginatio, cum sit opus carnis, brutis etiam no¬
biscum commune; hinc nempe fabricatur in exter¬
no homine, à quo, nil nisi hoc aliquid, longe à spi¬
rituali conceptu diversum, progreditur. Ad quam
autem entitatem subsistentem, consequendum,
ipse Archeus, vestit suum conceptum (qui mera &
abstracta adhuc est mentalis Idea) sui involucro,
si ve particula aurae suae adeo, ut quod in se conce¬
pit abstracto imaginationis conceptu, idipsum Ar¬
cheus mox vestiat, induatque vitali aura. Sic ut de¬
inceps sit subsistens ens, imago scilicet ab imagi¬
natione fabricata, Porro ut conceptuum, ac passio¬
num variae sunt difformitates, juxta Prothei illius
libertatem: ita haud dubie, sunt & istiusmodi ima¬
ginum multiplices varietates, procul ab invicem
segregatae. Etenim sic laetitia, atque tristitia, è dia¬
metro ab invicem recedunt, harumque Ideae, spi¬
ritibus vitalibus indutae, sculptae, ac usae, diametra¬
liter in nobis dissimiles operationes edunt. Sunt¬
que ideo Imagines terroris, plurimum virulentae,
atque potentes, ad contaminandum, synbolizan¬
tem¬