681
178
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
6. Quod inquam delirium, sive vigilia, non ex eo¬
dem cum sopore initio pullulare videantur. At o¬
mnem hujusmodi anxietatem unica facile respon¬
sio delet. Nimirum omnis primus conceptus, pri¬
mique conceptuum impetus, contingunt infra se¬
ptum transyersum, qui ideo negantur subesse ra¬
tioni, aut esse in nostra potestate. Quapropter Hy¬
pochondriacas passiones ibidem vigere, omnis
iam aetas concessit. Deinde Pestem, immediate à
pestilenti terrore frequenter introductam, nemo
ambigit. Qui terror imaginatione illius loci ut fa¬
bricatur: ita & cuditur terroris imago, unde sibi
Imaginatio, etymon desumsit. Non est autem ejus¬
modi imago deses, aut citra operandi facultatem:
cùm plurimi morbi à perturbationibus nudis, in¬
cepisse nemo nesciat. Denique terror, nedum est
animae humanae; ac solius rationis pavor: sed & Ar¬
cheus ipse, terretur, irasciturque naturali quodam
fervore, ac passionum illecebris. Porro terror cudit
quidem imaginem Pestis effectricem, confusionis
atque horroris genitricem: sed venenum, imago
ista non assumit, ab indistincta confusione terroris,
terrore confuso, metuque aut fuga desertoris Ar¬
chei: sed sicut omnis serpens, canisque rabidus,
venenum parit per conceptum irae furibundae: ita
quoque Archei terror non sufficit, ad productio¬
nem pestilentis imaginis: nisi furor Archei, imagi¬
nem virulentam pepererit, quae simul penetret, &
nubatur imagini terroris. Hinc nempe fit, quod
Pestis plerumque circa stomachum nascatur, sese¬
que manifestet per nauseas, vomitum, inappeten¬
tiam, dolorem capitis, febrim, sopores, ac tandem
deliria. Siquidem hanc suppellectilem versari circa
stomachum, alibi de febribus, ac tractatu Duumvi¬
ratus, satis amplè demonstravi. Eschara enim, non
fit in mortuo: sed tantum in vivis, adeoque à vita, &
Archeo