681
179
TVMVLVS PESTIS.
Archeo ipso (prout de sensationibus alibi) qui ex¬
candescens, parit furoris imaginem, quae nata est
se ipsam, totumque spiritum Archei, ipsumque in¬
fluum spiritum sanguinis arterialis, commutare in
corrodens alcali. Vitalis enim spiritus, qui primo
ortu materialiter in digestione stomachi acidus
fuit, ac digestionibus subsequentibus salsus fit, at¬
que volatilis; formaliter degenerat, fitque sal cor¬
rosivum, atque alcali volatile, efficiens causa corro¬
sionis, & escharae. Nam ad transmutationis tam
per egrinae, & exoticae (à peregrina scilicet & exoti¬
ca imagine productae) rabiem, quicqu id est vitale,
in ipsamet solida partium substantia, id totum ex¬
candescente principio vitali irato, ac succenso, ac¬
cenditur, variosque morbos (qui in pruno, igne
Persico, gangraena, erysipelate ec. obvii veniunt)
parit. Patet ergo, ab eodem terrefacti, & in rabiem
succensi Archei, initio, contingere nunc in stoma¬
cho, nunc in pelle, glandulis, emunctoriis, tum
etiam subinde in ipsamet solida similarium, aut vi¬
scerum oeconomia suscitari Pestem diversimodè,
unde lethales sphaceli, escharę, atque combustiones,
contingunt, pro diversitate partium, ad quas Ar¬
cheus furibundus, ac terrore plenus, diverterit.
Quod autem terrefactus, profugus Archeus, re¬
diensque ac semifurens tam hostilis fiat partibus
clientibus, quibus solus praesidet, non aliunde pe¬
tenda est confirmatio; quam quod spina infixa,
quae axungia leporina, tutò absque incommodita¬
tibus expellitur, quatenus furorem Archei lenit
istud remedium: quae spina alioqui ingentem furo¬
ris tragoediam suscitat. Parit nempe Archeus, suis
clientibus venenum, suo furore, quod alioqui sim¬
plex vulnusculum, lubens ignoraret. Puta, quam dis¬
simile est vulnus phlebotomi, & ictus apis. Item¬
que ictus phlebotomi mundi, quantum distat à pun¬
ctura
M 2