681
180
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
ctura immundi phlebotomi. Non mirum ergo,
quod sedes, qua primum imago concepti terroris,
& combinatae imaginis furoris penetratio, conti¬
gerint, hostiliter agitetur, furibundè exuratur: sae¬
pe tamen ab insito vitae spiritu, transmittuntur at¬
que fugantur, venenati turbines, ad habitum ex¬
teriorem, ad loca inquam, quorsum latex, propria
sponte subter valetudinem gliscit, sive ad habitum
externum corporis, dimittantur. Ideoque quicquid
in Peste agendum est, id festinanter curandum est.
Etenim quandoque imago Pestis tantum vestitur
spiritu influo: tum facile sudorifera subveniunt.
Sed ubi solidis inhaerens, innatusque Archeus Ima¬
ginem sui terroris & furoris concipit, nisi statim
alimento suo spermatico resignet, ac deponat con¬
ceptam imaginem (tartarum cruoris istud corru¬
ptum alimentum vocavi) tumoremque prodat, pe¬
riculum est, ne in ipsam solidorum mox substan¬
tiam transmigret. quod inexcubale mortis detri¬
mentum continet. Ideoque ne tenax intus, hospi¬
tium, Pestis sibi sumat, procurandum, ut imago
non dudum intus fluctuet pestilens: sed tota suppel¬
lex, foras per sudorem proliciatur, & excidat. Car¬
lina enim Imperatori olim ab Angelo ostensa di¬
citur, pro Peste exercitus (fortè ideo carduus dici¬
tur angelicus) quod primus ortus imaginis pestilen¬
tis, circa stomachum sopores, nauseas, febrim, vo¬
mitum, & cephalalgias suscitet; Ixia vero somnum
arceat, multoque magis sopores contra naturam.
Ideoque extractum Carinae recentis, non fore in¬
foecundum recenti Pesti sperant.