167
Scaliger
Exerc. 113
Vide Sui¬
dam, AE¬
lianum,
Rondelet,
& alios.
6
PRAEFATIO.
misera Subtilitatis attributione hasce res
à se ipsa metita est humanae Rationis
imbecillitas? Cui tam admirabilis est,
tam desperata de Ferri ad Herculeum la¬
pidem motu & accessione cognitio; &
illa de allii Natura, cuius solo halitu vis
illa perit admirabilis, quaeque illa ad Po¬
lum conversio? Cur ad Galli obtutum
exhorrescat immanissimus beluarum
Leo? Cur spurcissimi bestiarum Suis stri¬
dore in fugam vertatur Elephas? Quem
tela & tormenta vix possent è praelio
submovere. Quo si in Aquarum ingens
Elementum oculos Ment sintendamus,
quam enormia ubique mirabilia con¬
templantem obruunt? À belluarum
portentis variis, inusitatis? Ex quo Ma¬
re navigandum ei, qui pericula velit
natrare, suasum ab Hebraeo Sapiente
Syrac. cap. 43. Molem Aquatilium mu¬
torum, & sine voce, an ingenium vel
occultas eis Vires inditas sive voces
miraberis! Torpedinis aut leporis marini
vim arcanam stuper? De pedali sive ses¬
quipedali Pisciculo illo quid me vis?
Quem Remoram Latini, Naucraten Graeci
vel Echeneida ἀπὸ τοῦ κρατεῖν καὶ ἔχειν τὴν ναύν
dixerunt: Quibus parasangis omnia à
tergo relinquunt prodigia, quae de illo
in historius? Quid Oceano vastius aut im¬
petuo¬