167
7
PRAEFATIO.
petuosius? Quid Aeoli à Iunone exorati &
in Deiopaiam exardescentis ira & procel¬
lis violentius? Quid aestu reciproco ra¬
pacius? His adde velorum remorumque
eodem impellentium conatum, Con¬
spirent in unum & ruant licet haec om¬
nia; hui Vanitas humana! Com¬
pescit, domat, frangit Mundi &
Hominum rabiem pedalis aut semipe¬
dalis (ut Plinium sequamur lib. 32. cap.1.)
pisciculus, nullo suo nisu vel alio mo¬
do, quam adhaerendo, & quod cum
Caio Caesare miretis, non idem pollet in
navigium receptus.
In Aeris immensum tractum non ascen¬
dimus; Ad Ignem ne digitum quidem
intingimus, cuius olim ad cultum ido¬
lolatricum fuit apud Majores reveren¬
tia, ne à flamma caelesti aduramur. Ea
quae Artis sunt, prae manibus habenda,
quae humano captui accommodatiora
sunt. Atque illa quidem, etsi ipsa inter¬
dum ut ter Opt. Max. illius Matris ae¬
mula, interdum ministra, aliquando
etiam adjutrix & consummatrix ad si¬
militudinem eius simulacra quędam edat
occultissima; tamen non ejus sunt ge¬
neris, ut vel sensu vel ingenii acumine
deprehendi nequeant. Nam Homeri
Iliadem tam pusillam, quam refert Pli¬
nius,
A 4