167
46
EPISTOLA.
NESTVS Elector, Coloniae Vbiorum Archie¬
piscopus, HENRICVS IVLIVS Brunsvi¬
censium Dux (in cuius Illustri Helmstadianae
percelebris est Cornelius Martini Philoso¬
phiae Antistes) Magnus Chattorum Princeps
MAVRITIVS: cui quid non debet Respub. Ia¬
throchymica? Cum animam eius ei debeant,
qui apud eum sunt magni illius Ostanis,
siridis, Hermetis ter Max. nepotes, quorum
Choragus inibi IOAN. HARTMAN¬
NUS.
Quid de Patina illa ex Electro illo Physi¬
co¬ Magico conflata, Myrrhinarum istarum
adinstar, quae Porcellanae vulgo, insigni ma¬
gnitudine (qua solidam è Smaragdo Vene¬
tiis nos vidisse perscripsi) quam, dum inibies,
vidisti apud mercatorem quendam, Rei Spa¬
gyricae & Pyronomicae non inconsultum, qui ex
China aduectam, à Sacerdote vt putabat,
conflatam eam habebat. Quae miraculi praestigiae?
Aerem vi Magnetica in hanc contrahi, con¬
stipari, in rorem cogi, eodemque (velut intus
fonticulo scaturiente, ebulliente) impleri:
Quod si depleatur, aquam confestim nouam
suboriri, nec ante sisti incrementum, quam
tota repleta sit.
Quod si Pavor & Horror ille ac Fulmen
Pelischthaeorum, Schimschonem dico, eam ad
manum habuisset (si fas à Patina ista ad
illud ire miraculum) cum caesis asini maxilla
mille