167
L. si adoptio.
D. de Ad¬
opt. & Me¬
taph. 2. &
4. apud
ristot.
62
EPISTOLA.
dat operam; sic aegricultor terrae committit
semina: sic materiam communem ab igno¬
bilioris metalli forma occupatam deturbant,
& nobiliorem in sede collocant Aurifices. At¬
que hoc illud est, quod Ars Naturam imi¬
tatur. Agmen Prudentum pro eo stat. Ol¬
drad. cons. 74. de sortil. Abbas Sic extrav. de
sort. super. c. ex tuarum Io. Andr. ad Specul. de
crim. f. Andr. Isern. in tit. Feud. Quae sint Reg.
Bald. Perus int. eund. Alber. de Rosate. Th.
Arfoncini resp. de Iure Alchimiae latissime. &
Hier. de Zane. in cap. I. extrav. de accu¬
sat.
Quid? Quod sunt, quae Natura nequit
sola producere. Sic ad triticum producendum
Ars collega est. Quaedam in Artis potestate
magis sunt, quam Naturae, a mistione &
dissolutione [sic]. In vitro liquidum. Quo enim il¬
lud uspiam solius Naturae sinu producitur?
Simile est Artis supra Naturam beneficium,
in Aqua, in Oleo in Sale. Quae non iis ab Ar¬
te, id est, altera Intelligente Natura po¬
testates? Vt quod muta illa & nuda vix toto
saeculo, hoc Artis, id est, Naturae Sapientis mi¬
nisterio paucis horis compleatur. Vnum
instar omnium de sale isto, quem de Sulphure
tractum se vidisse testis est Illustrissimus
Mirand. Comes ignis & flammeae tyranni¬
dis contemtorem, itemque alterum, quem ex
berba suis pascuis innata se fecisse scribit. Sed
in
l. 2. de Au¬
ro, cap. 8.