167
63
EPISTOLA.
in ordinem aciei me recipio: non ambigua jam
Chemistarum victoria, quos ad triarios Cae¬
sar reiecerat, ni veteranorum manu flitisset;
Imperatore Hermete Trismegisto, ductoribus
Gebro Abenhaen, Dardano. R. Lullio, Bernar¬
do C. Tarv. Alberto M. Roger. Bachon, Phi¬
lippo ab Hohenheim. Et eo iam res redacta est,
vi qui hodie veram esse Chrysopoeiam, & ab
agente in metallis (quae vulgo imperfecta)
quod defecerat, suo intus principio resuscita¬
to, foecundato, impraegnato, potentiam, quae à
Natura iis inest, Arte in actum uberiorem
duci negarit, ille vel deploratae sit fidei, vel cu¬
cullatae dementiae: Hodie, inquam, sit, qui
χρυσαργυροπειρατηρίαν toties visam repu¬
diet, cum ante tot annos ab Avicenna dictum
sit lib. de Anima, c. 2. Neminem lapidis
istius magisterium negasse, qui esset Sa¬
piens. Etsi eorum sint
"... pauci, quos aequus amavit
Ignis & Aurifabet prevexit ad aethera
Pulvis;"
si liceat, sive non liceat hunc in morem è Poc¬
ticae Syrenophoenice nostro παρωδείν .Fides
à I. Wolfg. Dienheim recens est, qui ante
semptem circiter annos ab Alex. Setonio illu¬
stre vidit eius artis specimen, Basileae editum
ad intersigne Ciconiae, notum mihi diverso¬
rium, adscito in testem omni exceptione prae¬
stantiorem, Iacobo Zvvingero, c. 24. de Med.
Vnivers.
Ab osore
quaedam
artis Alch.
dicebatur
cucullatae
dementiae.
Esdr. l. 4.
c. 8. Parvus
puluis un¬
de aurum
fit. Videndi
Suid. & l.
Diacon. in
vita Dio¬
clet.