167
Virg. 6.
Aeneid.
Ioan. 22.
c. spondent.
Extr. de
crim. falsi.
64
EPISTOLA.
Vnivers. Rara avis in terris, nigroque simil¬
limo cycno est vis illa, apud Raim. Lullium,
sementifica, & spiritus ille metallica meta¬
morphoseos, και όρνιθωνγάλα . Sed Aeneas
aliquando est qui decerpit, ubi
"... latet arbore opaca
AUREUS & foliis, & lento vimine
RAMUS
Iunoni infernae dictus Sacer."
Pulvis inquam ille, cuius non tam aper¬
ta, vt anthracotheio sale nitri illius, fabrefa¬
ctio. Quid mirum? Martiali hoc Pyrio Iovis
iram imitamur ad internecionem gentium,
quae huius aevi est: Pyrio illo Alchymico stu¬
pendum hoc Opt. Maxumae Parentis opifi¬
cium & Gazophylacium molimur uberri¬
mum, quod Aurei aevi erat.
Quid de Circulatoribus & adulterinis
liquot Theophrastais, pseudo chrysopais? Prae¬
stigiarum illi imposturarumque in gabalo pen¬
dentes nobis testes sint. Quem movebit? τὰ
του τεχνίτου σφάλματα ου τὸν τέχνης είναι
ex Veriverbio est. In hos Edictum Pontifi¬
cium valeat, sin severum satis est. At quid arti
reluctatur, quod in crimen & fraudes con¬
ceptum? Ex Rubrica patet. Quid? Ubi nulla
vel in materia, vel in forma est falsitas? Quae
tribunalia, quas insulas crepant in Aurifices?
Quid? Si in artem, quod stolide nonnullis vi¬
sum est, conceptum esset? Extravagari dici¬
tur,