167
In Epistol.
72
EPISTOLA.
publicatum, non magis tuum est quam om¬
nium. "Facilius ardentes favillas ore com¬
primere, quam luculenti operis serva¬
re Secretum", Symmachus autor est. Vulgi,
inquam illud est, genuinorum Hermetis haere¬
dum est ipsum Naturae Lumen, etiam vt sese
suo igne non prodat, internumque Astralem
à Firmamento Hominem in Gazophylacio
suo adservare.
BALNEUM DIANAE expectamus, Ma¬
gneticam priscorum Philosophorum clavem,
corpus omne Physicum virtute numerosa,
latenti, per vadentem, pandentem: diuinis ab An¬
tiquitate mactatum epithetis Nepenthes seu
Panacaeam explicatissima, auspicatissima fa¬
cilitate, felicitate educentim; lymphatis fu¬
nestisque Chymiomaniae à sufflonibus quibus¬
dam veneficis fotae conatibus oppositam, qui
strue & congerie dirorum menstruorum pe¬
stilentissima, vastatrice flammarum Cerbe¬
rearum violentia caelestem eius coagmentatio¬
nem exedunt, Si explicatum dabis, quae pal¬
mata te expectat? Brachmanes & Chinae Sa¬
pientes ante Apollinem te locabunt, qui stato
quotannis die, ritu & veste funebribus, non
secus atque summi Principis interitum deplo¬
rare, & de caelo dicuntur iteratis vocibus re¬
petere: Serio inquam. Immane quantum ma¬
gis ei deberetur, qui una Medicina Catholicae
omnes humani corporis humores ad aequali¬
tatem