167
73
EPISTOLA.
tatem Physicam, omnis Sanitatis sontem &
fomitem reduceret, quam qui Chrysopoeium
Chemistarum pulverem ostenderet sine aenig¬
mate? Vidi ego qui Dianam illam definierit,
quatuor Mundi primordiorum siue Elemen¬
torum quintam essentiam, seu Naturae dosei
quadam permistionem inseparabilem, quae
humores noxios ita subigat, vt medicinis
communibus non solum non resistant, sed
cooperentur etiam.
An ELECTRUM MAGICO-PHYSI¬
CUM prodibit? An MAGNETIS NATURAE
Spiritualis & invisibilis, Sympathici at¬
que Antipathici Hermeticum è Naturae
Sancto Sanctorum prodibit Occultum? An
AMULETA illa MARTIALIA? Quibus
ACHILLES redivivus armatus tuus ho¬
sti Sacer sistitur & inviolabilis. Reges & Re¬
gna hoc opere tibi demerebere. Apage versati¬
lem hic Scepticum, cui Logomachia scopus non
Veritas. Apage Scarabaeos quosdam scolasticos
verae Magiae perduelles: qui Metamorphoseis
istas Vulcanicas & Inferioris Astronomiae
huius Mechanicam laesae Maiestatis Divinae
ream, horrendo Anathemate feriendam cla¬
mitant. O miseriam! Hisce suspicionibus secre¬
tiores artium arduarum Indagatores esse
obnoxios? Hae rabularum Atheniensium fu¬
riae: si quid à sagaciori Naturae occultioris
interprete artificio latenti proditum, ad dira
E 5
nefando¬