167
83
BIOLYCHNIVM.
Quod si itaque haec Quinta essentia, non
secus atque anima à suo corpore sepa¬
ratur; quod morbi genus homini erit
noxium? Hausto videlicet, & imbibito
hoc amuleto, quod natura est adeo nobili,
adeo pura, usque adeo pollenti potenti
(opposita tamen, ut decet, suo unicui¬
que morbo sua unaquaque quintessen¬
tiali antidoto) ut nihil corpori possit
esse exitio, praeter mortem lege ordi¬
naria animam à suo corpore separan¬
tem.
At cum neque hoc ipsum satisfecis¬
set desiderio veterum Sophorum, quę
sitis nova semper adiicere satagentium,
repererunt insuper Balsamum vitalem
quendam sanguini (praeter vitae spiri¬
tum) inesse, qui corpus idem ab omni
corruptione ac putrefactionis tabe
praeservet. Hic Balsamus participat ali¬
quid à vero ac purissimo illo vitali spi¬
ritu, qui ceu medium quoddam, cor¬
pus atque spiritum mutuo sibi in vicem
unit, ut inter sese cohaereant; praeterquam
quod sit substantia omnium purissima,
tenuissima, atque subtilissima, à qua to¬
ta corporis humani compages alimen¬
tum suum petat necesse est, eo quod
veluti à limpidissimo fonte scaturiat,
Corde nimirum, in quo nihil vel imper¬
fectum
Quid enim
trium prin¬
cipiorum
Hermetico¬
rum defe¬
ctui, unde
Mors con¬
sequitur
aque moue¬
bitur quam
in unum
constipata
illa & com¬
pacta limbi
massa ex
iisdem tri¬
bus Princi¬
piis, qua
universe
Naturae
virtus &
vigor exci¬
tatur in¬
credibilem
in modum,
simulatque
in Corpus
Astrale
fixum trans¬
formata
est?