167
Chymia
scopus.
92
BIOLYCHNIVM.
tis, quam diximus, Naturae Lex est,
qua constant & gubernantur, quae
creata sunt, omnia. Quod si ad inferio¬
rem hanc Mundi regionem intellectu
nostro descendimus quicquid vel ani¬
mantium, vel stirpium, vel metallo¬
rum genere continetur, id deducta
quadam à suprema illa, quae cum mun¬
do nata est lege, sua peculiari insita cui¬
libet rei Natura constare & in aeterni¬
tatem se propagare ac prorogare cer¬
nimus. Sic ad Archetypum & prima¬
rium illud Exemplar se componit Ho¬
minis studium & imitatio, & Arte mo¬
litur illud, quod vis nulla, quae à tem¬
porum est decursione & iuiuria, queat
delere. Quę operationes, quanto ab¬
strusiores [sic] sunt & à vulgo remotiores,
tanto propius ad primam omnium Le¬
gem, non scriptam, sed natam, vel aeter¬
nam potius & seculorum aeterna volu¬
tione immutabilem accedit, hoc est ad
increatum Veri Centrum, ut secretio¬
ris Philosophiae Consulti loquuntur,
ex hoc universi Creati Centro in quo
latet Numetus, Mensura, Pondus.
Horum in primis accuratam observa¬
tionem habet illa Medicinae exercita¬
tio, quae purum à corrupto, ut libere
vires in quod vis corpus exerat, & utile
separat