167
95
BIOLYCHNIVM.
dit, quod ipsi Misochemici tot rerum
& experimentorum testimoniis con¬
victi non possunt repudiare, quoties
Consultum artis Spagyricae uno Exi¬
mo, ut sic dicam, amplus vident prae¬
stare, quam Vulgatam Medicorum
Scholam denis aut vicenis Charattis.
Sed ab aegris liberior & verior huiusce
rei petenda confessio, quibus tam cras¬
sae potiones ingurgitandae sunt, ut vel
Polyphemus aliquis ad aspectum earum
inhorresceret. Tam foeda est tot Hete¬
roclitarum misturarum crassities. Ars
i la Spagyrica est, quae Virtutes à sordi¬
bus disterminat, ut separatae in Ventri¬
culo ad sua quaeque sine impedimento
deriventur diversoria, & corpus affi¬
ciant citissime:
Quod in Medicamentis inter alia
requirit Hippocrates. Haec itaque bene¬
ficio Vulcani Chymici fiunt, omne
Creatum in Hominis usum perficientis,
& à veneno suo, quod intimae Essentiae
seu Medicinae est proximum, expurgantis.
Sic enim in omnibus, quae ab his Ele¬
mentis Sublunarib. producta sunt, com¬
paratum est, ut ubi Remedium, ibi etiam
Malum sit; ubi virtus, ibi quoque virus:
ut in hoc ipso verum sit illud Venusini
"... nihil est ab omni
Parte