167
96
BIOLYCHNIVM.
Parte beatum."
Atque hanc inde usque ab Hermetem
Philosophorum Antiquissimo repe¬
tunt sententiam, exclave sua; ubi ex
iusmodi contrarietate & contraposi¬
tione, quam vocant, omnia haec sublu¬
naria necessario constare asserit [unclear]. Atque
huius συμπαθέιας και ἀντιπατηέιας spe¬
ctaculo commotum autumem Hera¬
clitum, cum Naturam è Bello genitam
pronunciavit. Mater apud Homerum
ista est Contentio, quae dirimitur arti¬
ficiosa corporum analysi, id est, resolu¬
tione, quam diximus.
Haec in rem praesentem deduxisse
suffecerit, ut ad Arcanum nempe Hu¬
mani Sanguinis regrediamur, quod
Arcanorum in Natura rerum non est
infimum. Etenim Vulgatum minime
gentium est illud, quod Theophr. in¬
nuit lib. de Sang. ultra mortem, "cum nul¬
la sagarum arte, vel Veneficio Ascendentium
ait Sanguinem posse fieri, quia incorruptibi¬
lis sit, id est occultari non possit, & in novissi¬
mo die resurgere debeat, ut Corpore suo, quo
cum in terra unitiis fuit, rationem reddat".
Huc referendum, quod de Sanguine
habent litterae Divinae, qui vindictam
exposcit iugiter, mysterio singulari; Et
illud, quod ex carne interfecti hominis
iam