167
98
BIOLYCHNIVM.
cie descendentem adorarent, corrupta
Patrum opinione & vanescente me¬
moria historiarum de Igne illo, quem
Primi omnium mortalium Progenito¬
res Deo proximi viderant in Sacrificiis,
propitium de pacato Numine testimo¬
nium. Inhaesit omnium deinceps ani¬
mis ea persuasio, ut sollicite habendum
& summa religione fovendum puta¬
rent, eum in primis, quo in solennitate
Sacrificiorum usuri erant, ut non ab
Igne vulgato flammam accensam, sed à
radiis solaribus in fomite conceptam
& propagatam, in Fanis & ritu Maio¬
rum devotis maiorum Numinum or¬
dini Templis alerent; Quem rerum pro¬
fanarum contactu polluere, cu¬
riosa illis erat religio; extinguere vero,
summum piaculum. Sic Vestalibus
pud Romanos sanctissimae pudicitiae
virginibus cura eius per manus quasi
est tradita, ut illum in penetralibus Diuae
Vestae secretioribus, in quibus Palla¬
dium & Dii Penates Troia advecti,
perpetuo nutrirent castissime. Et an¬
tiquiore ante hoc aevo Aegyptii Deum
in hoc sibi praesentem se contueri pro¬
pius erant persuasi, & divinationes rite
ex hoc demum se concepturos laeto
omine, si repente ab illo admoto victi¬
mae