167
101
BIOLYCHNIVM.
tissimam duo Elementa Ignem ceu
gens & Terram ceu Patiens, utrumque Spe¬
cifice & simpliciter sufficere. Hoc Pytha¬
goricis receptum fuit deinceps & ob¬
servatum, qui hunc Vnum esse, & om¬
nia penetrare credebant, in Coelo &
Mundo superiori omnia suo splendore
illuminare; in Inferno & Mundo lmo
densatum & constipatum cruciare; in¬
ter utrumque autem de utroque par¬
ticipare. Haec immensa illa est Plinio
Naturae portio, de qua dubitari potest,
plura absumat, an pariat. Quod si ad
Ignem mysticum ascendat animus, de¬
ficit humanae mentis vigor, & Prophe¬
tarum captus quam angustus est, ubi
Mens haec flammea apparet & obver¬
satur? Ab hoc Igne omnia vivificante,
illustrante, radius exit, sese Caelestibus in¬
sinuat corporibus, quę in hunc nostrum
influunt & supernum suum Ignem à su¬
premo communicant, Infernumque
nostrum fovent, qui est in lapidibus, in
terra nostra, qui se prodit fumo suo,
cum foditur; in aquis ipsis, ut fontibus
& puteis, & mari profundo, quod dis¬
cussum & excitatum ventis intepe¬
scit. Sed ad Supernum Ignem redi¬
mus, & hunc praecipuum esse à supre¬
G 3
mo