167
102
BIOLYCHNIVM.
mo illo, qui fuget Daemones, qui à te¬
nebris robur ducunt, primi Religio¬
num & Ceremoniarum sapientissimi
auctores tradiderunt: Ex quo institutum
illud est, quo rem Divinam sine accen¬
solumine fieri nefas habitum. Quae
consuetudo apud illos, qui solenniter
aqua salutari ad Regenerationem &
vitam aeternam, instituto Christi, ini¬
tiantur, in hunc diem manet, ut Cereos
in Templis usui Divino devotis, &
Candelas perpetuo lucentes foveant,
quod provocari bonos Genios eo lu¬
mine & pias mentes in cultum coelo¬
stem suscitari per vulgatum sit. Admo¬
venturque funeribus cerei & faces, nec
auferuntur, nisi persolutis iustis exactis¬
que exequiis eodem instituto. Quod
Deum autorem habere videtur, qui ex
Lege veteri Sacrificia in Igne sibi offer¬
ri & aram eo lucentem perpetuo vole¬
bat: Vnde Pythagoricorum illud Sym¬
bolum originem suam repetit: De Deo
sine Lumine loqui nefas esto, & Romano¬
rum apud Vestales Ignis. cruxNec temere
Veteribus receptum fuisse credo, quod
ut nunc tubicines nobis, sic illis πυρο¬
φόροι ήπερλαμπαδα φόροι aciem utrinque
obeuntes, emissis in hostem facibus,
Martem accendebant & initium pugnę
dabant.
Hinc
cruxIn praeliis
enim cum
impetu sae¬
pe scintillae
erumpunt
atque emi¬
cant ex cha¬
lybe chaly¬
bi alliso.
Nec tam
barbarus